Traduzione libera in italiano dal latino - Cicerone - in Catilinam III, 4
Sabato, 3 Novembre 2007TESTO LATINO
Atque ego ut vidi, quos maximo furore et scelere esse infiammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut
tum demum animis saluti vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque, ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis adiunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis inmortalibus, ut tota res non solum
a me, sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprehenderetur.
TRADUZIONE LIBERA IN ITALIANO (more…)
Se hai trovato utile questa notizia sottoscrivi il feed RSS. Grazie per la visita!
Oppure aggiungi Soverato News alla tua Google Toolbar Soverato News Button. Saranno visibili le ultime 10 notizie inserite.