Home / Latino / Ulderico fra i vincitori del "Catullo 2007"

Ulderico fra i vincitori del "Catullo 2007"

Ulderico Nisticò è fra i tre vincitori del bando di concorso di poesia latina “Catullo 2007” di Acerra (Napoli), cui ha partecipato con la composizione “Elegos in Naxiam”. Questo è il testo premiato:

Quae nec perpetuos mi iungere Naxia amores
nec, quos non fas est, deseruisse queat,
Naxia, quam numeros docui Musasque puellam,
quem mirata virum plura inhians didicit;
luderet in pueris tunc nescia an ureret intus,
visa est, quae cupido femina conveniat.
Num licuit quaecumque voluptas? Gentibus est lex
ne bacchatae urbes luxurie iaceant.
Nempe foro pereat Cyprum qui miscuit arto,
rostrisque aeratis implicuitque togae!
Atqui avexisset ni Tyndariden Paris, Ili
saxea Dardanidae Pergama adhuc colerent,
nec versu caecus Chio laudare valeret,
quos statuere dii caedereque et cadere.
Sanguine sed rivum infecit Simoentis Achilles,
gramine quem vesci Thessaliae vetitum.
Talia fata tulere et numen corpore molli,
cui suavis Mars ac terrigenum lacrimae.
Heroum et divum prisci si motus et ira,
urbanus nunc mos mitior atque levis.
Ut desiderium nostri potius, longinqua
insperata redit pollicitura iocos;
conserit ut dea nocturno bene furta petenti,
nescio quid timida et desilit et metuo.
Nunc neque mi furere, haud perpesso cedere rebus
non Helene illa, neque est laurea Nympha fugax.

Leave a Reply